Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXIII (CXIII).
Symmachus, Epistulae 9.124
Not analysed yet
Plurimum voluptatis ex litteris tuis ante capiebam: nunc lacrimabili conquestione mentem legentis infuscas. ubi illa prudentia, quae te et naturae bono et veterum lectione contra omnia fortunae tela firmavit? dignam viro adsume patientiam, et quae mutari nequeunt, desiste lugere. leviora tibi cuncta post inprobum generum debent videri. cur autem torpori atque otio vaces et patrimonii neglegens feriatum pascas dolorem? curae sint tibi reliquiae rerum tuarum, quas facinorosus invasor exhaustas et laceras reliquit, ne in his reipublicae necessitatibus recuperata sustentare non possis ,quae prius amissa contempseras.