Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXIIII (XII. VIII).
Symmachus, Epistulae 9.135
Not analysed yet
Meretur auxilium tuum causa communis; nam quidquid ad senatorias pertinet functiones, participata ope et coniuncta animositate peragendum est. iuva igitur auctoritate, qua dignum est, partes atque rationes ad amplissimam curiam pertinentes, multum ex hoc negotio laudis habiturus, si munia ordinis nostri, quae iamdudum fluctuare manifestum est, solutio ab obnoxiis efflagitata reparaverit.