Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXV (XIII. VIIII) a. 399–400.
Symmachus, Epistulae 9.136
Not analysed yet
Editioni nostrae fortuna consuluit, quae te regendae Apuliae voluit admovere. utere igitur occasione praestandi et ad praeturam domus nostrae, ad quam feliciter de transmarinis locis ursi proxime perferentur, convenientia decerne praesidia, ut prioribus officiis tuis huius quoque cumulus adplicetur. vale.