Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXVI (XIIII. X).
Symmachus, Epistulae 9.137
Not analysed yet
Diligentia tua et iudiciali vigore delector; sed inopia vel potius egestas ordinis Formiani etiam curationis inpatiens est. nam sicut adfecta diuturno morbo corpora saeviorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et paupertate tenuata duritia inmodicae emendationis extinguitur. libens igitur parentis sume consilium. qui non defendit ordinis culpam sed correctionis modum postulat. habenda est ratio vectigalium publicorum et lavacri aestivi instauratio cum reip. viribus conferenda, ut si quid redundat expensis ceteris, in sumptum operis conferatur; dandum quoque est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata reparatio. nihil ex hac mora tuae gloriae detrahitur; |ad praesentem enim iudicem veteris curiae culpa non pervenit. possem plura conectere, sed cum rerum omnium consideratio apud sapicutiam tuam vigeat, parco esse prolixior una admonitione contentus, inagnopere bonis esse curandum. ut levamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus adventus adportet.