Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXVIIII (XVII. XII).
Symmachus, Epistulae 9.140
Not analysed yet
Suessanorum allegationes commendat tibi publicus magistratus. mihi privata miseratio ; atque ideo a te iudiciarii vigoris auxilia, a me verba poscuntur. fungor igitur partibus meis, et familiariter te rogo. ut auditis infelicium deplorationibus in eam partem, quae est iuri et miserationi amica. movearis. vale.