Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXX (XVIII. XIII).
Symmachus, Epistulae 9.141
Not analysed yet
Prima mihi seribendi causa est, ut tibi honorificentiam salutationis exhibeam, secunda ,ut probatam mihi modestiam tuam iusta petitione conveniam. plurimi enim de familia domus meae per fugam elapsi in iis locis, quae tibi commissa sunt, delitescunt . hos auditis allegationibus procuratoris mei quaeso restituas; convenit enim tuis moribus, et amicitiae nostrae contemplationem gerere et servili nequitiae negare perfugium. vale.