Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXV (CXXVI. CXVI).
Symmachus, Epistulae 9.146
Not analysed yet
Spem mihi adventus tui de longo tempore pollicebar; tu etiam nunc de me scriptorum vices postulas et diuturnam quodammodo minaris absentiam. nam quid sibi vult mutui solacii postulatio, si reditus apparatur? si quid igitur apud te consiliis meis loci est, suadeo urbem revisas, ad quam te et amor civicus vocat et cura quaestoria ,cuius apparatus, etiamsi copias divitis habet, requirit tamen diligentiam candidati . vale.