Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXVI (CXXVII. CXVII).
Symmachus, Epistulae 9.147
Not analysed yet
Animum, quem nobis rependis, agnovimus recentium serie litterarum, sed moleste ferimus huius muneris raritatem et ideo adhortamur, ut frequenter adripias indicium familiaris officii. petitio tua super hereditate c. m. v. Aërii neque mihi neque aliis, qui tui curam gerunt. probabilis visa est. nam quae iure ac legibus sunt relicta, alienari impetratione non possunt. quod ita esse Valentinianus communis amicus expertus est, qui magnopere laboravit, ut aliquid, si fieri posset, exculperet; sed eum refragante iustitia deseruit laboris effectus. proinde si quid mihi credis, remove a te huius petitionis invidiam. quod etiam consorti petitionis tuae opto suaderi. malo enim vobis integram esse famam quam inputari huiusmodi petitionem. haec me amice et benigna circa te voluntate suadere, pro mutua in nos diligentia recognosces; intellegis enim, nihil me magis quam existimationem familiarium nostrorum debere curare.