Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXVIII (CXXVIIII. CXVIIII).
Symmachus, Epistulae 9.149
Not analysed yet
Secundum proximae aetatis exempla clarissimo et excellentissimo viro fratri nostro praefecto urbi Primigeniae virginis. quae sacra Albana curabat. a collegio nostro vindicta delata est; sed quia litteris eius causae probabiles adseruntur –quod neque muros urbis aeternae tanti crirminis ream fas sit intrare, neque ipse ad longinqua possit occurrere, cum facinus. ubi admissum est, debeat expiari –,necesse esse perspeximus ,potestatem finitimam convenire et cui provinciarum iura mandata sunt, ut in Primigeniam, quae pudici numinis maculavit arcana, corruptoremque eius Maximuni ,qui quidem flagitium non negavit, severitas semper his adhibita criminibus exseratur . dignaberis igitur consideratis confessionibus, quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt, iniuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare.