Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CXXXXVII (CXXVIII. CXVIII).
Symmachus, Epistulae 9.148
Not analysed yet
More institutoque maiorum incestum Primigeniae dudum apud Albam Vestalis antistitis collegii nostri disquisitio deprehendit; quod et ipsius, quae contaminavit pudicitiam sacram, et Maximi, cum quo nefandum facinus admisit, confessionibus claruisse. gesta testantur. restat, ut in eos, qui caerimonias publicas abominando scelere polluerunt, legum severitas exeratur, quae tibi actio de proximi temporis exemplo servata est; et ideo dignaberis. reip. utilitatem legesque considerans facinus cunctis usque ad hunc diem saeculis severissime vindicatum conpetenter ulcisci. vale.