Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., Section 3
Symmachus, Epistulae 9.3
Not analysed yet
III a. 398–401? AD ZENODORVM. Repetenda mihi apud te, non inchoanda est Euscii commendatio; nam cum Romae ageres, meo precatu in eius suffragium provocatus libenter partes benevolentiae recepisti. tempus est igitur, ut meas utilitates in Euscio iuves, cuius modestia ita negotiis nostris aderit, ut famae iudicis nihil deroget. vale.