Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., IIII a. 398–401? ad Dionysium.
Symmachus, Epistulae 9.4
Not analysed yet
Iamdudum te mihi et morum et medicinae fama commendat. hortatu igitur laudis utriusque amicitiae tuae manum porrigo et te sponte ad fidem nostrae familiaritatis invito. dabit autem tibi iudicii mei non mediocre documentum, quod Iris, quos erudiendos inisimus arte medicinae, praeceptor adhiberis. repende igitur mihi pignus mutuae voluntatis et suscipe in disciplinam medendi, quos et fidei tuae et honestati Euscio tradente committimus. vale.