Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXVI (XXXIII).
Symmachus, Epistulae 9.37
Not analysed yet
Taceas licet et salutationi respondere dissimules: numquam me a religioso officio demovebis; excudam quandoque, ut hac obstinatione decedas. interea nondum recuperata fiducia tui audax munus ingredior; commendare enim tibi huius scripti studeo vectorem, iuvenem gravitatis exactae mihique dudum probatum per honesta documenta nec inexpertum, si recte aestimo, iudicio tuo; quia securus vitae et militiae vetus numquam refugit examen superiorum. sed fac mediocriter a te bona hominis esse perspecta, fas non est, si quid tribuis amicitiae nostrae, ut post testimonium meum tamquam novus amicus tibi accedat.