Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXVII (XXXIIII).
Symmachus, Epistulae 9.38
Not analysed yet
Pendeo animo usque ad valetudinis tuae nuntium; nam infirmis adhuc viribus tuis laborem longi itineris addidisti. nec possum super hoc commeantium sermonibus esse contentus; siquidem maior adfectio falsis accenset dubia rumorum. expecto igitur litteras, quarum fides adportet mihi de te certam securitatem. si quid ipse meorum actuum scire postulas, ab epistulae perlatore cognosces. est enim nobis conciliatissimus ob vitae integritatem dignusque me teste, qui sedulo domus tuae cultoribus inseratur.