Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXVIII (XXXXV).
Symmachus, Epistulae 9.49
Not analysed yet
Ad posteros amicorum curam transferre debemus, ne fides cum homine interisse videatur. exigit igitur a me memoria Petronii ex consularibus, cui lar apud Ariminum fuit, ut eius filios hereditario amore defendam. horum militaribus habitanda decernitur, et ni publica succurrat auctoritas, extremum patietur excidium. si quid igitur interventui meo tribues, datis ad Ariminensium magistratus atque ordines minacibus litteris arceri ab ea hospites iubeatis et restituere penatibus parvulorum priscam securitatem. in iudicis enim iubentur esse tutela, qui a parentibus deseruntur . vale.