Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., XXXXVIIII (XXXXVI). ad Iustum.
Symmachus, Epistulae 9.50
Not analysed yet
Voto ac desiderio suo me adiutorem Severus vir honestus adscivit; cuius cum petitionem probabilem iudicassem, totiens flagitatas litteras negare non debui. summa autem petitionis huiusmodi est, ut filio eius coniunctiouem filiae tuae spondeas. cuius rei impetrationem facilem fore. personarum promittit aequatio et honestate et possibilitate congruitas. expecto igitur, ut responsio tua testimonium meum vires apud te habuisse declaret. vale.