Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXX (LXV).
Symmachus, Epistulae 9.71
Not analysed yet
Accusarem silentium tuum, nisi te in fratre vidissem. ille et officii tui satisfactionem et praesentiae tuae imaginem mihi solus exhibuit; nam omnia bona in eo agnovi, quae in te dudum probavi. amo igitur venam familiae vestrae, de qua nobis ,etiam qui adhuc conperti non sunt, praerogativa optimi generis laudabiles iam videntur. superest nunc mihi sollemnis illa efflagitatio litterarum, quam nec omittendam penitus existimo, ne remissius cures, quae putas non desiderari, nec magnopere perurgendam, ne tibi perpetua conventio spontanei gratiam decerpat officii.