Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXI (LXVI).
Symmachus, Epistulae 9.72
Not analysed yet
Quamvis relegere iter atque ilico parem rure decerdere, hoc ipsum tamen breve intervallum diei vacuum esse litteris non patiar, primum ut officium scriptorum tuorum vicissitudine sermonis aequiparem, dehinc ut expetitas amicitias relatu gratiae intellegar munerari, postremo ut indicio adventus mei pauxillum de te, qui mox abire decreveras, residendi tempus obtineam. ob has causas epistulam venturus ipse tamquam praesulem misi. sed in his praecipua mihi fuit ratio non silendi, quod prior votum sanciendae familiaritatis habuisti; unde curare me decuit, ne culpam fastidii contraherem dissimulando responsa. atqui mallem semper mea opera amicitias inchoari ,tantum abest, ut pigre et neglegenter accipiam munus religionis oblatae. ago igitur gratias bonae voluntati tuae et curabo sedulo officiis meis, ut credas potuisse me scribendi ordine praeveniri, diligentia animi non posse.