Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., LXXII (LXVII).
Symmachus, Epistulae 9.73
Not analysed yet
Alexandrum, sicuti loquuntur historiae, gravis momordit invidia. quod Achilli fortissimo aevi sui Homerum praeconem fortuna tribuisset. at mihi animus gliscit gaudio, quod eventus reip. prosperos parili tuo sermone ornasti. unde factum est, ut nostris quoque obtutibus, qui procul agimus, quaedam gestorum facies subderetur. quare et fortunae tuae gratulor, quae spectatorem te secundis rebus adposuit, et facundiae ,quae talium negotiorum magnitudini orationis gravitate respondit. caelestis nutus efficiet, ut ornatissimo linguae tuae promptuario numquam desit materia talium nuntiorum.