Latin
4.1 to 4.5
Symmachus, Orationes 4.1-5
Not analysed yet
Si quis miratus, cur post patris mei gravissimam orationem ego quoque susceperim dicendi munus et gratulationis verba protulerim, secum reputet, quantos huius beneficii habeamus auctores –humanitatem vestram, qui postulastis, clementiam principum ,qui dederunt –desinet profecto mirari, non unum pro consulatu gratias agere, quem tam multos videat detulisse. An si vos, patres conscripti. tantopere curastis, ut optimae voluntatis vobis ratio constaret, ut omnium pro uno testimonium concordiam senatus et pios mores candidati adsereret, nonne ius hominum et deorum est, aliquid laeti negotii praeter ceteros filium sustinere? quando de benefactis principum dignius, quando aput vos iustius, quando de patre felicius disseramus? nova sunt, quae adgredimur, sed vestra humanitas auctor est inusitata faciendi. egistis comitia non petentis; consulatum istum bonorum ambitus impetravit: vos recepistis candidati officia, nos designati. Quid quod etiam mearum partium terminos occupastis modo ac plane paulo ante laudes principum totus ordo celebravit? sed omnia mihi non potestis eripere: eadem gratiarum actio debetur et vobis. crevit igitur et honor imploratus a multis et gratia soluta per multos. vultis scire, qui petitores pro meo parente fueritis? merito conpetitores esse possetis. hicine noster est consulatus an curiae? quem nos fatemur ab omnibus praestitum, vos putatis onmibus esse decretum. Vbi sunt, qui falso animis inbiberunt, magis efficacem esse audaciam factionis quam voluntates bonorum? nempe fugit repulsa virtutem et contra ambitus omnis ignavus est. quod honeste poscitur, feliciter impetratur. hoc ius patriciae genti tempora reddiderunt: postulatio vestra iudicium est. impetrabilius cuncta nunc petitis, quam aliquando iussistis. Quam raro huic rei publicae, patres conscripti, tales principes contigerunt, qui idem vellent, idem statuerent quod senatus! nemo olim sibi in illa arce fortunae potens nimium videbatur, nisi diversa sensisset. quantis plerumque offuit amor publicus ! neque enim pati poterat sollicitudo domini, cuiquam deferri, quod ipse non merebatur . inpatiens est alienae gratiae, qui diffidit suae. hinc saepe mortalium pessimos ad amplissimas potestates fatorum vola|tus evexit, scilicet hoc uno placendi suffragio ,quia omnibus displicebant. genus quoddam erat novi ambitus non amari. hanc inlecebram propositae spei mores publici sequebantur; ita accidebat, ut boni, quibus adversa omnia erant, aut opprimerentur improborum insidiis aut mutarentur exemplis.