Latin
4.6 to 4.8
Symmachus, Orationes 4.6-8
Not analysed yet
At nunc idem principes nostri quod proceres volunt. unum corpus est rei publicae adque ideo maxime viget, quia capitis robusta sanitas valetudinem membrorum tuetur. amor vester praerogativa est consulatus; magistratus boni capiunt, quia non ab uno tantum sed ab omnibus eliguntur. sciunt enim parentes generis humani, diligentiora iudicia esse multorum ‖et de proximo melius spectari cuiusque mentem ‖et infucatum semper esse examen aequalium; quia par dignitas, nisi meritis adquiescat, aemulationi magis opportuna est quam favori. ergo in eum locum venimus, ut iam de vestro studio, patres conscripti, de vestra adfectione possit intellegi, quos dehinc consules ex hoc numero simus habituri. quisquis bonus est, iam designatus est. renuntiet ceteris artibus, quae spem plerumque frustrantur; |vitam denique subeat consularem . ad mores rediit honor, quem saepius, ut de ambitu taceam, fata praestabant. Sit mihi fas, patres conscripti, in certamen praesentium vetustatem citare. illa tribus evocet libertina ac plebeia faece pollutas, nos patricios; divisores classis illa, nos principes. tales collega vester suffragatores habuit, quales antiquitas candidatos. intellegamus nostri saeculi bona: abest cera turpis, diribitio corrupta clientelarum cuneis, sitella venalis; inter senatum et principes comitia transiguntur: eligunt pares. confirmant superiores. idem castris quod curiae placet: quis hoc non putet orbis terrarum esse iudicium? si haec nimis obsoleta adque arida sunt, sequentem scrutemur aetatem. fasces istos largiri didicerat prisca dominatio, et ne ad aliam munificentiam cogeretur, obtentu honoris tegebat aerarium. aliis mos fuit fastidita diu onera praetextae privatorum umeris paulisper inponere. renuntiavit his iniuriis consulatus: ipsae dignitates decus suum receperunt; res, quae donum solebat esse, iam praemium est. Deest folium unum? . . . . . . talia, quae singuli accipimus, ut in |cunctos redundent, talia, quae in commune consequimur, ut perveniant ad gratiam singulorum. quantum est, quod boni mores timere iam nesciunt, ‖quod indicio non terretur alieno, qui fretus est suo ‖quod totus senatus non refertur in numerum noxiorum, quod sola suspicio reos non facit? in absentes ideo nihil fingitur, quia nihil creditur; nullius divitis crimen optatur. certe innocentes sumus, necdum liceret hoc dicere, si eosdem adhuc accusatores haberet Roma quos iudices. quantum est gratias agere pro nobis! etiam famam saeculi superions diligentiores posteri diluerunt. neque enim fas est negari, non alios divum principem pertulisse hostes existimationis, quam nos salutis. iamne constat, fortunam nobilitatis consentire temporibus? eadem iustitia purgavit imperium quae senatum.