Latin
XV (XXVIII. XXXV) a. 384. DDD. nnn. Valentiniano Theodosio et Arcadio Semper Auggg. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.
Symmachus, Relationes 15
Not analysed yet
Ab exortu paene urbis Martiae strenarum usus adolevit auctore Tatio rege, qui verbenas felicis arboris ex luco Streniae anni novi auspices primus accepit, ddd. imperatores . nomen indicio est, viris strenuis haec convenire virtute atque ideo vobis huiusmodi insigne deberi, quorum divinus animus magis testimonium vigilantiae quam omen expectat. sumite igitur, defensores publicae salutis, sollemniter auro ducta munuscula, non quia divitis metalli honore gaudetis, sed ut nostra devotio felicis saeculi testetur opulentiam. bonis principibus bene parta libamus. suscipite a iudicibus aperta obsequia, qui pretia occulta damnatis. merito vobis sollemnes pateras cum quinis solidis ut numinibus integritatis offerimus, quibus nec vester pudor nec noster census oneratur. maneat aevum talis circa vos usus officii et honorem clementiae vestrae interminus annorum recursus instauret. libenter strenis sollemnibus praefectura fungetur strenuis deferenda.