Latin
XVI (XXVIIII. XXXVI) a. 384. DDD. nnn.
Symmachus, Relationes 16
Not analysed yet
Profiteor ultro, quod scio clementiam vestram posse rescribere: verecunde potius quam iure suscepi provocationem non extante sententia, ne existimarer offensus liberae quidem sed inmaturae vocis obiectu, ddd. imppp. nam cum inter proximos Euphasii c. m. viri itemque heredes scriptos, qui olim beneficio praetoris corporibus defruuntur, super testamenti iure actio verteretur et sententiam de possessione inpatienter exigerent, quibus ab intestato bonorum possessio minime conpetebat, quia heredibus scriptis secundum tabulas docebatur indulta, Priscianus et Polemonianus ad denuntiationem dilato negotio provocarunt, et cum ab iis ratio quaereretur, alios vocis suae incentores fuisse testati sunt, ut gesta litteris conexa monstrabunt. nec officium partibus defuit ad multam praeiudicii suggerendam, sed iudicem vestri saeculi decuit vim constitutionis sacro oraculo reservare. cum allegaverint petitores, quod se ad incautam provocationem alienus hortatus inpulerit.