Latin
VI (XVIIII. XXVI) a. 384–385. DD. nn. Theodosio et Arcadio Semper Augg.
Symmachus, Relationes 6
Not analysed yet
Praecipua quidem beneficia numinis vestri populus Romanus expectat, domini imperatores, sed ea iam quasi debita repetit, quae aeternitas vestra sponte promisit: non quod sibi tribuenda diffidat –nusquam enim maior. . . . . . . . est quam in bonorum principum sponsione –,verum ne existimetur oblata fastidiose sperare, nisi instanter exegerit. orat igitur clementiam vestram, ut post illa subsidia, quae victui nostro largitas vestra praestavit, etiam curules ac scaenicas voluptates circo et Pompeianae caveae suggeratis. his enim gaudet urbana laetitia. cuius desiderium pollicitatione raovistis. expectantur cotidie nuntii. qui propinquare urbi munera promissa confirment ; aurigarum et equorum fama colligitur; omne vehiculum omne navigium scaenicos artifices advexisse iactatur. et tamen amor perennitatis vestrae acuit desideria plebis, non cupiditas ludicrorum. date igitur interim, quae petuntur, ut sit locus ceteris ,quae sine fine tribuetis.