Latin
VII (XX. XXVII) a. 384. DD. nn. Theodosio et Arcadio Semper Augg. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.
Symmachus, Relationes 7
Not analysed yet
Kalendas anni auspices. quibus mensium recursus aperitur, inpertiendis strenis dicavit antiquitas, domini imperatores Theodosi et Arcadi inclyti victores semper Augusti . huius instituti usum munificentiae festinatione praevertitis, seram putantes liberalitatem, quae statutis temporibus admovetur. felix me hercule saeculum, quo principes cohibere diu nesciunt tribuenda devotis, cum sibi debita cunctentur exigere! quid ergo primum, quid potissimum praedicem? promptamne numinis vestri et celerem largitatem an circa absentes memorem diligentiam an quod sacrum munus auxistis honore verborum? dicam, ut res est, curasse clementiam vestram, ut tamquam coram locatus et adloquiis principum fruerer et augusta in ipsis donis ora venerarer, quando mihi eveniet expressa potius et viva gaudia capere de vobis? quantum veritatis est bonum, cuius species et imago mirabilis est! ago igitur atque habeo gratias et meam vicem, qui solvendo non sum, caelestibus delego virtutibus. illae clementiam vestram dignis processibus munerentur; nos colimus, nos amamus, quod scitis omnibus rebus esse praestantius, qui ideo salutariter rem publicam regitis, ut haec sola mereamini.