Latin
VIII (XXI. XXVIII) a. 384. DD. nn. Theodosio et Arcadio Sempek Augg. Symmachus V. C. Praefectus Urbis.
Symmachus, Relationes 8
Not analysed yet
Omnium beneficiorum, quae tribuit potior fortuna subiectis, certa sunt tempora, domini imperatores, solae leges, quae in bonum commune procedunt, numquam patiuntur occasum. agit igitur divinis sanctionibus vestris gratias ordo reverendus etiam nomine posterorum, quibus res publica emendata tradetur. nam cum foeda iactatio senatorias functiones gravibus inpendiis obruisset, et moribus et sumptibus nostris sanitatem veterem reddidistis, ne aut inpares facultate collegas tenuis decoloraret editio aut per verecundiam viribus maiora conatos effusio inconsulta demergeret. eiusdem praeterea orationis salubritate vetus dicendarum sententiarum forma reparata est, ne summum cuique decernendi locum non ratio munerum sed honorum fortuna praestaret atque id assensio ceterorum vel invita sequeretur, quod ante omnes felicior censuisset. credimus igitur his remotis ad regnum suum redisse virtutes: in editionibus parsimonia, in senatu ordo retinebitur, nec se ostentabit opulentia semper bonis infirma temporibus. superest ut ea, quae serenitas vestra patribus deliberanda legavit ,cognito senatus consulto lex augusta confirmet. nullo enim dissentiente decretum est, quis modus censum semel aut saepius fungendis. . . . . . . . . . . . mediocritas editionibus adplicetur, quae gladiatorio muneri et quae scaenicis ludis sumptuum temperamenta conveniant, quid libertatis habere mereatur praesentis expensio, quid damni absentium contumacia debeat experiri. haec aeternitas vestra venerabilis cum senatui statuenda mandaret, referri ad se protinus imperavit, ut placita cunctis inmortali lege solidentur. iussis paruimus; expectamus oraculum, quo salutariter, ut vestro numini familiare est, patrum decreta firmetis, adiecta comminatione, si ullus aliquando ambitus haec vel illa corruperit, quae consilio caelesti pro ordinis dignitate sanxistis.