Latin
1
Taio Caesaraugustianus, De Visione Taionis Episcopus 1
Unproofread scanNot analysed yet
(Ex Baron. Annal. ad. an. 646.) Anno qui ultimus censetur Chindasuindi regis Hispaniarum, cum idem sanctus Martinus Romanus pontifex sedere coepisset, contigisse fertur revelatio divinitus facta librorum Moralium S. Gregorii papae. Describemus eam totidem verbis quibus esse conscripta reperitur; quam si prae vetustate pannis obsitam invenies, ne horrescas; sed, illis exutis, nudum sensum veritatis candore et simplicitate nilentem considera, ut pote cui merito scriptores omnes Hispaniarum res prosecuti absque controversia ulla subscribant. Sic enim se habet: