Latin
2
Taio Caesaraugustianus, De Visione Taionis Episcopus 2
Unproofread scanNot analysed yet
Chindasvindus Gothorum rex in Toletanam urbem synodale decretum triginta episcoporum, cum omni clero, mirifice, anno regni sui quinto, indicit celebrandum. Hic Taionem Caesaraugustanum episcopum, ordinis litteraturae satis imbutum, et amicum scripturarum, Romam ad suam petitionem pro residuis libris Moralium navaliter porrigit destinatum. Qui dum a papa Romense de die in diem differretur in longum, quasi in archivo Romanae Ecclesiae prae multitudine quaesitum facile nequaquam reperirent libellum, Dominum pernoctans, et ejus misericordiam ad vestigia beati Petri apostoli principis deposcens, ei scrinium in quo legebatur ab angelo manet ostensum. Quo mox se papa, ut praevidit, reprehensum, cum nimia veneratione ei adjutoria tribuit ad conscribendum, et Hispanis eum transmisit ad relegendum; quia hoc solum ex beati Job libris expositum retentabant, quod per beatum Leandrum Hispalensem episcopum fuerat advectum, et olim honorifice deportatum. Requisitus vero et conjuratus est Taio episcopus a Martino primo papa Romano, quomodo ei tam veridice fuisset librorum illorum locus ostensus, hoc illi post nimiam deprecationem cum nimia alacritate est fassus, quod quadam nocte, se ab ostiariis ecclesiae beati Petri apostoli expetiit esse excubium. Atque ubi hoc reperit impetratum, noctis medio cum se nimiis lamentis, ante beati Petri apostoli loculum faceret cernuum, luce coelitus emissa ita ab inenarrabili lumine tota ecclesia exstitit perlustrata, ut nec modicum quidem lucerent ecclesiae candelabra, simulque cum ipso lumine, una cum vocibus psallentium, et lampadibus relamptantium [Forte, relampantium] introire sanctorum agmina. Denique ubi horrore nimio exstitit territus, oratione ab eis completa, paulatim ex illa sanctorum curia duo dealbati senes egressum in ea parte qua episcopus in oratione degebat, coeperunt dare praependulum. At ubi eum repererunt pene jam mortuum, dulciter salutatum reduxerunt ad proprium sensum. Cumque ab eis interrogaretur quam ob causam tam grande exstaret fatigium, vel quis ab occidente properans tam longum peteret navigerium; hoc et hoc ab eo, quasi inscii relatum auscultant operae pretium. Tum illi multis eloquiis consolato, opportunum, ubi ipsi libri latebant, ostenderunt loculum. Igitur sancti illi requisiti quae esset sanctorum illa caterva, eos tam claro cum lumine comitantium, responderunt dicentes Petrum esse Christi apostolum, simulque et Paulum invicem se manu tenentes, cum omnibus successoribus ecclesiae in illo loco requiescentibus. Porro ubi et ipsi requisiti fuerunt qui domini essent qui cum eo tam mirabile habebant colloquium, unus ex illis respondit se esse Gregorium, cujus et ipse desiderabat cernere librum; et ideo advenire, ut ejus adremuneraretur tam vastum fatigium, et auctum redderet longissimum desiderium. Tunc interrogatus, si tandem in illa sancta multitudine adesset sapiens Augustinus eo quod ita libros ejus, sicut et ipsius sancti Gregorii semper ab ipsis cunabulis amaret legere satis peravidus, hoc solummodo respondisse refertur: Vir ille clarissimus et omnium exspectatione gratissimus Augustinus, quem quaeris, altior a nobis eum continet locus.