Latin
3
Taio Caesaraugustianus, De Visione Taionis Episcopus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim nonnisi qui in ea basilica sancti sepulti essent eidem dicantur apparuisse, de Augustino videtur esse responsum alio eum loco detentum; sicque corrigendum quod habetur, altiori eum loco detentum: alioqui, quomodo verum dici potuit Augustinum eminentiori loco in coelo positum, cum ipsi apostolorum principes et alii complures martyres pontifices in eadem sepulti ecclesia ea tunc visione apparuerint? Sed pergit auctor: