Latin
1 to 7
Taio Caesaraugustianus, Epistolae 1-7
Unproofread scanNot analysed yet
(Apud Flores, Esp. Sag. ,ex Baluzio tom. IV Miscellaneorum.) Sanctissimo ac venerabili domino meo Eugenio Toletanae urbis episcopo, Taius ultimus servus servorum Dei Caesaraugustanus episcopus. Congrua satis valdeque necessaria dispositione for floris exquirit solatium qui propriae virtutis caret officio, eoque facilius corporis gressum porrigit quo trahitur dextera potioris, ut saltim desideratum cursum valentioris auxilio possit explere, quam segnis in sui itineris medio remanere. Ita ego, mi venerabilis domine, licet invalidus, tuis tamen adjutus orationibus, ardui operis auspicia, quasi cujusdam maximi montis malui adire principia, quod velut magni cujusdam in sui superficie ostentans paradisi nemorum proceritatibus obsita, floribus albescentia, pomis etiam mellificantia, foliis viridantia, liliorum quoque pulchritudine nitentia, rosarum rubore candentia, violarum purpurantium floribus splendentia, coloribusque croceis pleraque fulgentia, nullo unquam tempore marcescentia, sed perpetua sui viriditate vernantia, mirifica arte disposita, directisque consistunt linearum ordinibus coaptata, tantam subministrantes amantibus gratiam, ut suavitate sui non solum exteriores corporum sensus, sed interiora cordium arcana satietate sui perlustrent. Cumque talia intentis obtutibus cernerem, ac plerosque his multimodis dapibus satiari viderem, inaestimabili accensus desiderio, tanquam unus ex collegio esurientium puerorum inediae coactus impulsis, ejusdem januam paradisi pedetentim aggressus, et quasi temerarius introrsus explorator ingressus, dum per eadem spatia pulcherrima quaeque ac multimoda prospectando nimia admiratione suspendor, quaedam ramusculorum floscula more pusillorum infantium ludendo collegi, ac manu avida contrectando decerpsi, cursim ista praecipua quadam curiositate quibusdam comparationibus praemittens verbis simplicibus, quasi oris obstrusi aditum resero, nisi ut tam incomparabilis excellentia viri, sancti scilicet Papae Gregorii, in ipso locutionis exordio quibusdam parabolis anteferrem, ejusque magnitudinem sapientiae, quo perspicuo lumine sanctam illustravit Ecclesiam, aliquatenus non scientibus, sed nescientibus propalarem. Optaveram siquidem tuae nunc adesse praesentiae, ut sicut scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi, ex tui oris prudentia formulam sumerem, cum in principio hujus operis velut cujusdam telae verborum texturam praeponerem, vel certe ex tui cordis artificiosa manu quasi in cujusdam magni constructione aedificii politos atque quadratos humeris propriis verborum lapillos deferrem, quoniam frater fratrem adjuvans exaltabitur, sicut civitas munita.