Latin
8 to 18
Taio Caesaraugustianus, Epistolae 8-18
Unproofread scanNot analysed yet
Ordo namque rationis exposcit ut subsequentia praecedentibus quodam vinculo tenacitatis nectantur, quatenus in utrumque rectitudinem sui prolata aequitas pandat ac ducente tramite veritatis ad destinatum finem laetus accedat. Idcirco quod comparationibus paulo ante praetulimus, verbis nunc apertioribus propalemus. De opusculis quippe ejusdem sanctissimi viri sese infert sermo subsequens aliquantula narratione officiosissimus, dignumque fore censui de suis operibus ejus pauca primum retexere. Vidimus, vidimus Gregorium nostrum Romae positum, non visibus corporis, sed obtutibus mentis. Vidimus enim, non solum in suis notariis, sed etiam in familiaribus, qui ministerio corporali eidem fidele exhibuerunt famulatus obsequium, eorumque relatione de virtutibus ejus plura cognoscens, brevissime pauca retexam. Fuit denique gratia Christi omni morum probitate compositus, animo vultuque serenus, corde benignus, conscientia purus, moribus discretus, virginitate nitens, charitate refertus, pietate praecipuus, patientia insignis, modestia incomparabilis, abstinentia singularis, hospitalitatis sectator, peregrinorum suspector, eleemosynarum largitor, ecclesiasticarum rerum optimus dispensator, amicis devinctus, oppressorum sublevator, tribulatium consolator, acris ingenii, consilio providus, sermonibus nitidus, eloquentia facundus, prudentia disertus, sapientia praeditus, doctrina multimodus, Scripturarum divinarum multimodus interpretator, abditorum mysteriorum acerrimus investigator, fidei catholicae magnificus defensor, coutra haereticos fortis assertor, superbis auctoritate erectus, atque humilibus prompta devotione subjectus. Quatuor namque virtutibus animi, prudentia scilicet, temperantia, fortitudine atque justitia ita exstitit praeornatus, ut non homo, sed angelus inter homines putaretur. Quis namque nostri temporis eloquentia facundus, prudentia praeditus, sapientia profundus, sanctum condignis efferat laudibus Gregorium? Nec ipsi, ut censeo, Graecae Romanaeque facundiae philosophorum praecipui, Socrates scilicet, vel Plato, Cicero atque Varro, si nostris temporibus adfuissent, condigna verba prompsissent. Sed ne panegyricis uti censear eloquiis, plurima de ejusdem virtutibus auditu comperta praetermittens, ad ejus opuscula, quae sunt eloquia pulchritudinis, officia linguae retorqueam. Igitur cum Romae positus ejusdem, quae in Hispaniis deerant, volumina sedulus vestigator perquirerem, inventaque propria manu transcriberem, tantaque dulcedo verborum animum meum inaestimabili suavitate mulceret, speciale quiddam in eadem sine cujuspiam perspexi comparatione potissimum.