Latin
93.12.28 to 93.12.50
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.12.28-50
Unproofread scanNot analysed yet
(Moral. lib. XXXII, c. 23, n. 47, 48.) Primus ille apostata angelus idcirco ad multa fortiter sufficit, quia in natura rerum hunc per substantiam conditor primum fecit; sicut in libro Job scriptum est: Ipse est principium viarum Dei (Job XL, 14.) :quia nimirum cum cuncta Deus faceret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Qui speciosus factus in mullis, condensisque frondibus dicitur, quia praelatum caeteris angelorum legionibus, tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita multitudo angelorum decoravit. Apostata angelus in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui et ideo peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine comparatione fuerat creatus. Apostatae angelo per Ezechielem prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis Dei plenus sapientia, perfectus decore, in paradiso Dei fuisti (Ezech. XXVIII. ,12, 13). Multa enim de ejus magnitudine locuturus, primo verbo cuncta complexus est. Quid primus angelus boni non habuit, si signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem substantialiter habetur. Et licet ad similitudinem Dei homo creatus sit, apostatae tamen angelo quasi majus aliquid tribuens, non cum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit; ut quo subtilior est natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expre sa. Apostatae angeli principatus celsitudinem adhuc Ezechiel propheta intuens, adjungit: Tu Cherub extentus, et protegens in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti (Ezech. XXVIII, 14). Charub quippe plenitudo scientiae interpretatur; et idcirco iste Cherub dicitur quia transcendisse cunctos angelos scientia non dubitatur. Qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum agmina [Edit. ,corda] charitatis igne succensa clarus gloria conditionis exstitit. (Num. 49.) De apostata angelo idcirco tam mira in quibus fuit et quae amisit propheta insinuat, ut territo homini ostendat quid ipse, si superbiat, de elationis culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit.