Latin
93.12.51 to 93.12.61
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.12.51-61
Unproofread scanNot analysed yet
(Moral. lib. IV, c. 1, n. 5.) Angelicus spiritus, sive humana anima ita immortalis est, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere desinit, si se per vitium, seu per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. A qualitate autem vivendi deficit, sed omni modo subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. Electi angelorum spiritus, dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius steterunt, quia illi supernae regionis accolae sua etiam detrimenta profecerunt, quae ad aeternitatis statum ex parte suae destructionis est solidius instructa.