Latin
93.13.1 to 93.13.29
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.13.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
De novem ordinibus angelorum. (Moral. lib. XVII, c. 13, n. 18.) In cognitione humanae rationis supernorum spirituum numerus non est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis exercitus nescit, de qua recte dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assi— stebantei (Dan. VII, 10). Supernorum civium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis esse nobis innumerabilis demonstretur. Aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim Deo illae procul dubio angelicae potestates quae ad quaedam nuntianda hominibus non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt: sed tamen ipsi per contemplationem ab intimis non recedunt. Et quia plores sunt qui ministrant quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium vero indefinitus ostenditur. (Lib. II in Ezech. ,homil. 2, n. 14.) Isaias propheta dicit: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai. VI, 1). Solium Dei est creatura angelica vel humana, cui per intellectum, quem dedit, praesidet: quod videlicet solium excelsum et clevatum dicit; quia et natura humana ad coelestem gloriam elevata proficit, et creatura angelica, dum multis spiritibus cadentibus jam solidata est in coelo ne cadat, inde elevata est unde confirmata. Templum vero ejus hoc est quod solium, quia aeternus Rex ibi habitat ubi sedet. (Lib. II in Evang. homil. 34, n. 6, 7.) Angelorum et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit: quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Novem sum ordines angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus; qui a Conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit. Novem ordines angelorum diximus, quia videlicet testante sacro eloquio esse scimus, angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim, atque seraphim.