Latin
93.14.1 to 93.14.24
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.14.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
De sanctis angelis quibus gentibus praelatis. (Moral. ,lib. XVII, cap. 12, n. 17.) Dum pax in sublimibus angelorum ordinibus summa teneatur, quid esi quod per angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi (Dan. X, 13)? Et paulo post angelus ait: Nunc revertar, ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens (Ibid. 20). Quos itaque alios principes gentium nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui Veritatis assistunt? Certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata. Et cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur. Angelus qui Danieli loquebatur, captivis Israelitici populi in Perside constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in Judaeae terra remanserant praepositus invenitur. Unde ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester (Ibid. 21). De quo et hoc quod praemisimus dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi (Ibid 13). Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur qui captivus in alia parte tenebatur. Quid est angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos; princeps autem regni Persarum restitit mihi (Ibid. 13), nisi sua subditis opera nuntiare? Ac si aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt ut Israeliticus populus a jugo suae captivitatis exuatur; sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat: unde ereptioni illius Persarum princeps mihi jure contradicat, quamvis preces tuas eorum lacrymae qui in Judaea relicti sunt adjuvent.