Latin
93.14.25 to 93.14.36
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.14.25-36
Unproofread scanNot analysed yet
Angelus qui loquebatur Danieli dixit: Michael princeps vester venit in adjutorium mihi. Cumque ut adversum Persarum principem praelietur egreditur, Graecorum sibi princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur quod adversum Graecos aliquid Judaea commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit; quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exigit, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit; ut quia necdum plene hi qui in captivitatem fuerant ducti purgati sunt, jure eis adhuc Persae dominentur. Michael adjuvat, sed Graecorum princeps ad praelium venit; quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in Graecos deliquerant obviabat. Recte dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro injuste agentibus decertant, sed eorum facta juste judicantes examinant. Cum uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem gentis propositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent nunquam volunt.