Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 15
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quia maium nullius sit substantiae, sed a diabolo primum inventum est. (Aug. de Gen. ad litter. ,lib. XVIII, c. 14. Idem, Enchir. ,cap, 12, 13, 14, 15.) Malum natura non est, sed privatio boni hoc nomen accepit. Omnis natura bonum est, magnum si corrumpi non potest, parvum si potest: nullum est ergo quod dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens integrum bonum est. Cui vero inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est. Nec malum unquam esse potest ullum, ubi est bonum nullum. Malum omnino non esset, nisi quod bonum est esset; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est natura non esset. Omnis natura etiam si vitiosa est, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est. Ex bonis mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt: nec erat, unde oriretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura esset, profecto bona esset. Non fuit prorsus unde primitus oriretur malum, nisi ex angeli et hominis natura bona. Ex bona quippe hominis natura obiri voluntas et bona potest et mala: ac per hoc dicimus angelum bonum et angelum malum, hominem bonum et hominem malum: sed bonum quod angelus, malum quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod vitiosus. Quando dicimus bonum, naturam laudamus; quando dieimus malum, non naturam, sed vitium, quia inest bonae naturae, deprehendimus. (Ibid. ,Sent, lib. I, c. 11.) Non ergo alicubi, aut aliquando erat malum, unde fieret diabolus malus, sed quia vitium est malum, dum esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus. Ideoque recte dicitur ab eo inventum malum; malum igitur a diabolo non est creatum, sed inventum; et ideo malum nihil est, quia nullius substantiae est: nam sine Deo factum est nihil, Deus autem malum non fecit. Creditur ab haereticis mentem a Deo, vitia a diabolo fuisse creata, unde et ab his duae naturae, bona et mala, putantur. Sed vitia natura non sunt, et dum vere a diabolo sint, non tamen creata sunt.