Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 17
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod essentia coeli et terrae in aeternum subsistat. (Moral. ,lib. XVII, c. 9, n. 11.) Coeli et terra per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Hinc ad Joannem dicitur angelica voce: Erit coelum novum et terra nova(Apoc. XXI, 1). Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum ac terra et transit et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI, 27). In fine saeculi hujus ultimam commutationem suam coelum et terra ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire speciem coeli et terrae, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue alternantium specierum vicissitudinibus velut ex defectu reparari.