Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 18
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.18
Unproofread scanNot analysed yet
De distinctione creaturarum. (Moral. lib. IV, c. 20, n. 55). Ex rebus insensibilibus discimus quid de sensibilibus atque intelligibilibus sentiamus. Terra namque aere fecundatur, aer autem ex coeli qualitate disponitur. Jumentis quippe homines, hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt; nam quod jumentis homines praesint, et usu cernimus, et Psalmistae verbis docemur, qui ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi (Ps. VIII, 8). Quia vero angeli hominibus praesint, per prophetam testatur angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi (Dan. X, 13). Quod angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensantur, Zacharias perhibet propheta, qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur; et alius angelus egrediebatur in occursum ejus; et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II, 3). Si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum nequaquam potestates summae minimas disponerent, nullo modo hoc quod homini diceret angelus ab angelo cognovisset. Quia cunctorum conditor omnia per semetipsum tenet, et tamen ad distinguendum pulchrae universitatis ordinem, alia aliis dispensantibus regit; non immerito reges angelorum spiritus accipimus, qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subjecta potius regunt. Homo cum angelis quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Unde non immerito angeli consules vocantur: quia spirituali reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum socios jungunt. Dum sanctis angelis nuntiantibus voluntatem Conditoris agnoscimus, in eis procul dubio consultum ab hac angustia nostrae tribulationis invenimus.