Latin
93.19.1 to 93.19.30
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.19.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quod rationalis creatura angelorum atque hominum simul creata sit. (Moral. XXXII, cap. 12, n. 17.) Omnis creatura ab auctore Deo, qui in actione sua nequaquam temporis protelatione distenditur, simul condita non dubitatur. Et si rerum causas subtili discussione pulsamus, simul factum angelum hominemque cognoscimus: simul videlicet, non unitate temporis, sed cognitione rationis; simul per acceptam imaginem sapientiae, et non simul per conjunctam substantiam formae. Scriptura de homine est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Et per Ezechielem ad Satan dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis paradisi fuisti (Ezech. XXVIII, 12). In cuncta igitur creatura homo et angelus simul exstitit; quia ab omni natura irrationabili distinctus processit. In cuncta conditione rerum nullum rationale animal nisi angelus et homo est. Quidquid ratione uti non potest, cum homine factum non est. (Moral. lib. IX, c. 49, n. 75.) Licet per coaeternum Patris Verbum cuncta creata sint, in ipsa tamen ratione creationis ostenditur quantum cunctis animalibus, quantum rebus coelestibus, sed tamen insensibilibus homo praeferatur. Cuncta dixit Deus, et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5). Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter pensandum est, praemittit dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est: Fiat, et factum est (Ibid. 3); nec ut aqua volatilia, sic terra hominem protulit: sed prius quam fieret, Faciamus dicitur, ut videlicet quia rationalis creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur homo, et inspiratione Conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur; ut scilicet non per jussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, qui ad Conditoris imaginem fiebat. Scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam fecit eos (Gen.