Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 22
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.22
Unproofread scanNot analysed yet
De conditione primi hominis. (Moral. ,lib. XXV, c. 3, n. 4; lib. XI, c. 50, n. 68; lib. XXV, c. 3, n. 4; lib. IV, c. 28, n. 54.) Primus homo ita conditus fuit, ut manente illo decederent tempora, nec cum temporibus ipse transiret. Stabat enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad vitae terminum per dierum incrementa tendebat. Primus homo ante culpam statum habere fixum potuit, quia tempora eo stante transibant. Stabat tanto robustius, quanto semper stanti arctius inhaerebat; sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit. Et quia cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum. Et mox offenso Creatore coepit ire cum tempore. Ad hoc in paradiso homo conditus fuerat, ut si se ad Conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque sine morte carnis transiret. Sic primus homo immortalis est conditus, ut tamen si peccaret mori posset; et sic mortalis est conditus, ut si non peccaret, mori etiam non posset, atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare vel mori non posset. In aeternae beatitudinis felicitate, ubi post redemptionis tempus, morte interposita, electi transcunt, illuc procul dubio parentes primi, si in conditionis suae statu perstitissent, etiam sine morte corporum transferri potuissent. Quasi quoddam silentium primus homo conditus habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit. Cui quia sua sponte succubuit, mox de se quod contra se perstreperet invenit. Quamvis silentio homo ab Auctore fuerit conditus, hosti tamen sponte substratus, clamores de pugua toleravit. Ipsa enim carnis suggestio quasi quidam clamor est contra quietem mentis.