Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 23
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.23
Unproofread scanNot analysed yet
De lignis paradisi et ligno scientiae boni et mali. (Moral. ,lib. XXXV, c. 14, n. 29.) In paradiso nequaquam mala arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit. Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet; quatenus tanto verius hoc quod, ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet. Ex omni ligno paradisi, inquit Deus, edite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis (Gen. II, 16). Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa jejunat. Omnes paradisi arbores ad esum Dominus concessit cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat exstingui sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas latius relaxaret.