Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 3
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.3
Unproofread scanNot analysed yet
De eo quod invisibilis vel incircumscriptus sit Deus. (Lib. XVII Moral. ,c, 27, n. 32.) Omnipotens Deus nequaquam claritate ab inferioribus cernitur, quia in superioribus dominatur. Scriptum quippe est: Caligo sub pedibus ejus. Ascendit super cherubim et volavit (Psal. XVII, 10, 11). Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse perhibetur et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit omnipotens Deus, quia longe in altum ab intellectu nostro sese rapuit. Volavit super pennas ventorum, quia scientiam transcendit animarum. Dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur, per ignorantiam nostram nobis absconditur Deus, ne a nobis modo in aeterna et intima atque incircumscripta claritate videatur, sicut scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum (Ibid. 12). [Moral. XXIII, c. 19, n. 36.] Quomodo videre possumus incircumscriptam omnipotentiam, quam nequaquam comprehendere valemus? Est autem quod de usu carnis trahere ad sensum spiritus debeamus. Nam si quis in tenebris clausis oculis jaceat, atque ante eum subitum lucernae lumen erumpat, clausi ejus oculi ipso adventu luminis feriuntur, ut patescant. Cur ergo turbati sunt, si clausi nihil viderunt? nec tamen perfectum aliquid fuit quod videre clausi potuerunt; nam si perfecte totum vidissent, cur aperti quaererent quod viderent? Cum de incomprehensibili Deitate intueri aliquid conamur, eo ipso quod fulgore admirationis percutitur animus, et quasi videt quod videri non valet, velut in tenebris positus vim lucis oculis clausis videt. (Moral. V, 7, n. 12; XXVI, 12, n. 17.) Auctor noster omnipotens Deus a nobis lucem suae visionis abstulit, et sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit. Deum …velere non possumus; sed jam ad ejus visio- …tendimus, si cum in his quae fecit miramur. hujus ergo vestigia creaturam decimus, quia per haec quae ab ipso sunt, sequendo imos ad ipsum. Unde Paulus ait: Invisibilia ejus per ea quae farta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque, virtus ejus, et divinitas (Rom, I, 20). Menti humanae peccato suo exterius sparsae necdum Deus qualis sit interius innotescit. Sed dum facturae sue decus foris proponit, quasi quibusdem nobis nutibus innuit, et quae intus sequamur ostendit.