Latin
Sententiarum Liber Primus, Chapter 4
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.4
Unproofread scanNot analysed yet
De Deo Patre omnipotente. Divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjuncta sunt, ejusque potentia creaturae transcendit naturam, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse, nec desinit, nec per initium nascitur, nec termino coangustatur. Deus Pater omnipotens Filium suum sine tempore genuit. (Moral. XXIII, c. 19, n. 36.) Et quis digne fari queat illam ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est coaeternus; quod existens ante saecula genuit aequalem; quod gignente natus posterior non est? (Lib. II in Ev. ,hom. 25, n. 6.) Quae videlicet nos mirari possumus, sed intueri minime valemus. Illius autem nativitatis vim jam mirari posse, aliquatenus videre est. Qui Patre Filium minorum putat, Patri specialiter derogat, cujus sapientiam esse ei inaequalem fatetur. Quis enim homo potens aequanimiter ferret, si quis ei diceret: Magnus quidem es, sed sapientia tua te minor est? Ipse omnipotens Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et rursus ait: Pater major me est (Joan, II, 51). De quo etiam scriptum est, quia subditus erat parentibus suis (Luc, II, 51). Quid ergo mirum, si ex humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo ex qua subjectus erat etiam parentibus in terra? Omne quod loquimur transit, quod scribimus permanet. Lingua Patris scribae calamus dicitur (Psal. XLIV), quia ab eo est Verbum illius coaeternum ac sine transitu generatum. Ex persona Dei Patris David propheta ait; Ex utero ante luciferum genui te(Ps. CIX). [Ex Dial, Aug. ad Oros. ,quaest. 1.) Non quod Deus Pater uterum habeat sicut nos, aut corporeus esse credendus sit; sed per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux lucem, aequalem sibi Deum de Deo, Verbum apud Deum, Verbum Dei per quod farta sunt omnia. Lumen de lumine, coaeternum illi qui genuit, et unum cum illo qui genuit. Ac per hoc Deus Pater non de nihilo, neque de aliqua substantia, sed de se ipso genuit Filium coaeternum. (Aug. Dial. de Unit. S. Trinit. .) Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nomina sunt appellativa. Licet Pater ad Filium, Filius ad Patrem dicatur, relativa haec nomina nuncupantur. Deus autem nomen est proprium Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut scribitur in psalmo: Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae (Psal. XLVII, 11). Ergo appellativa nomina Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, proprium vero Deus, Deus, et Deus Scriptum est: Andi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). In hoc testimonio trinam taxationem Dei univit. Dominus, inquit, Deus, et Deus. Habes demque quid Pater, quid Filius, quid Spiritus sanctus sit. Et mox intulit, unus est, qui est, in trinitate personarum unus Deus.