Latin
93.32.1 to 93.32.31
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.32.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
De dilectione Dei et proximi. Prima virtus obedientiae in charitate est; quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur. Et recta operatio ex decalogi completione perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrentur. (Moral. VII, c. 14, n. 28,) Duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et dilectio proximi. Per quae utraque nos sacrae Scripturae dicta vivificant, quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis. Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi Dei amor nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit. Tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum tuum, praemisit dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5; X, 12; Matth. XXII, 37, 39); ut videlicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Amor Dei ex proximi amore coalescit, sicut testatur Joannes, qui quosdam increpat, dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. (Num. 29.) Saepe omnipotens Deus, ut quantum quisque a charitate ejus et proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur qui felices sine comparatione coluerunt. (Lib. II in Evang. homil. 30, n. 10.) Inoffenso pede iter nostrum in terra agitur, si Deus et proximus integra mente diligatur. Nec Deus enim vere diligitur sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo.