Latin
93.32.32 to 93.32.44
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.32.32-44
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus sanctus secundo legitur discipulis datus, prius a Domino in terra degente, postmodum a Domino coelo praesidente. In terra quippe, ut diligatur proximus; e coelo vero, ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quod patenter datur intelligi quia, juxta Joannis vocem, Qui fratrem suum non diligit quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Amemus et amplectamur proximum, qui juxta nus est, ut pervenire valeamus ad amorem illius qui super nos est. Meditetur mens in proximo quod exhibeat Deo, ut perfecte mereamur in eo gaudere cum proximo. Tunc enim ad illam supernae frequentiae laetitiam perveniemus, de qua nunc sancti Spiritus pignus accepimus. Ad istum finem, scilicet ad dilectionem Dei et proximi, toto amore tendamus. Omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt. Quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Praecepta dominica et multa sunt et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter dilectio Dei et proximi sit tenenda ipse insinuat qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicos jubet diligi in se, et inimicos diligi propter se.