Latin
93.39.1 to 93.39.27
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.39.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus modis Deus interroget hominem. (Mor. XXVIII, c, 4, n. 15.) Deus omnipotens tribus modis humanum genus interrogare consuevit, cum aut flagelli districtione nos perculit, et quanta nobis insit vel desit patientia ostendit; aut quaedam quae nolumus praecipit, et nostram nobis obedientiam vel inobedientiam patefacit; aut aliqua nobis occulta aperit et aliqua abscondit, et mensuram nobis nostrae humilitatis innotescit. Flagello Deus hominem interrogat, cum mentem bene sibi per tranquillitatem subditam afflictionibus pulsat, sicut beatus Job et laudatur attestatione Judicis (Job. II, 3, 7), et tamen ictibus conceditur percussoris, ut ejus patientia tanto verius claresceret, quanto inquisita durius fuisset. Praecipiendo nonnunquam dura nos interrogat Deus: sicut Abraham terram suam jubetur egredi (Gen. XII, 1. Ibid. 22, 2) et pergere quo nesciebat; in montem unicum filium ducere, et quem ad consolationem senex acceperat immolare (Gen. XXII, 2). Cui nimirum Abrahae ad interrogationem bene respondenti, id est, ad jussionem obedienti, dicitur: Nunc cognovi, quia times Deum (Ibid. 12). Vel sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Tentare quippe Dei est magnis nos ejus jussionibus interrogare. Scire quoque ejus, nostram obedientiam nosse nos facere. Aperiendo nobis quaedam atque claudendo nos interrogat Deus, sicut per Psalmistam dicitur: Palpebrae ejus interrogant filios homiminum (Ps. X, 6). Palpebris quippe apertis cernimus, clausis nihil videmus. Quid ergo per palpebras Dei, nisi ejus judicia accipimus, quae juxta aliquid clauduntur hominibus, et juxta aliquid reserantur? Homines qui se nesciunt, sibimet innotescunt; quatenus dum quaedam intelligendo comprehendunt, quaedam vero cognoscere omnino non possunt, eorum corda sese latenter inquirant, si illos divina judicia vel clausa non stimulant, vel aperta non inflant. Paulus apostolus hac de interrogatione probatus est, qui post perceptam internam sapientiam, post aperta claustra paradisi, post ascensum coeli tertii, post supernae locutionis mysteria adhuc dicit: Ego me non arbitror comprehendisse (Philipp.