Latin
93.39.28 to 93.39.37
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.39.28-37
Unproofread scanNot analysed yet
III, 13). Et rursum: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9). Et rursum: Non quia sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostru ex Deo est (II Cor, III, 5). Apertis ergo palpebris Dei interrogatus recte respondit, qui et superna secreta attigit, et tamen in humilitate cordis sublimiter stetit. Rursum cum secreta Dei judicia de repulsione Judaeorum et gentilium vocatione Paulus discuteret, atque ad ea pervenire non posset, quasi clausis Dei palpebris interrogatus est; sed rectum valde responsum dedit, qui Deo sese in ipsa ignorantia scienter inclinavit, dicens: O altitudo divitiarum sapientia et scientia Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33)? Ecce absconsis mysteriis idem Paulus quasi clausis palpebris inquisitus placita ac recta respondit: qui secreti aditum pulsans, quia per cognitionem intromitti ad interiora non valuit, per confessionem ante januas humilis stetit, et quod intus comprehendere non potuit foris timendo laudavit.