Latin
93.5.1 to 93.5.33
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.5.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
De Filio Dei Patris. (Moral, lib. XXIX, c, 1, n. 1; lib. XXX, c. 23, n. 68.) Dominus Jesus Christus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est; vel potius, quia nec coepit nasci, nec desiit, dicamus verius, semper natus. Non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero, ut aeternus designari valeat et perfectus, semper dicamus et natus: quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem; ut quocunque modo illa essentia sine tempore, temporali valeat designari sermone. Redemptor noster in illa nativitate divina ab humano genere cognosci non poterat; proinde in humanitatem venit ut videretur, videri voluit ut imitaretur. Filius Dei Patris omnipotentis, juxta quod Deus est, cum Patre dat omnia; juxta id vero quod homo est, a Patre accepit inter omnia, sicut scriptum est: Potestatem dedit ei, et judicium facere, quia Filius hominis est (Joan. V, 27). Et rursum scriptum est: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus (Joan. XIII, 1). Vel sicut ipse dicit: Omne quod dal mihi Pater ad me veniet (Joan. VI, 37). [Lib. I in Ezech,, hom. 8, n. 3.] In Scriptura sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative dicitur, sicut scriptum est: Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod, VII, 1). Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos aiscernit (Psal. LXXXI, 1). Essentialiter Deus dicitur, sicut ipse ad Mosem dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Unde Paulus apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, ait: Quorom Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IV, 5). Nuncupativus enim Deus inter omnia, essentialis autem Deus super omnia.