Latin
94.12.73 to 94.12.109
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 94.12.73-109
Unproofread scanNot analysed yet
Quia enim Deum quem audivit confessa est, praedicatori suo quasi aquam refectionis obtulit, ejusque animum refrigeravit. Quod Rebecca proprie significavit, cum hydriam ab humero in ulnas posuit, et puero Abrahae ad bibendum aquam praebuit. Quia sancta Ecclesia in eo quod credidit vacua non remansit. Nam protinus praedicare studuit quod audivit, et docendo multos ex se praedicatores protulit. (Moral. lib. I, c. 15, n. 21; apud Pater. ,lib. I sup. Genes. ,c. 53.) Quid est quod Rebecca ad Isaac dorso cameli deducitur, nisi quod per Rebeccam significatur Ecclesia, et per camelum cui praesidet tortuosus moribus, atque onustus idolorum cultibus, gentilium populus designatur? Qui enim ex semetipsis sibi invenerunt deos quos colerent, quasi a semetipsis eis onus in dorso excreverat quod portarent. Sancta Ecclesia quanto Redemptorem suum subtilius agnoscit, tanto carnalis vitae illecebram studio humilitatis deserit, atque in semetipsam tortitudini vitiosae contradicit: quod Rebecca significat cum, Isaac viso, de camelo descendit; quia. Domino cognito, vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis ima humilitatis petit. (Moral. lib. XXX, c. 25, n. 71.) Sancta Ecclesia Christum sequens terrenae concupiscentiae vitia poenitendo contexit, quod recte Rachel significavit, quae idola Laban patris sui sedendo cooperuit. De hac coopertione vitiorum per prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1). Nos igitur Rachel illa signavit, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. (Lib. II in Ev. ,hom. 29, n. 4; Reg. Past. ,part. II, c. 4.) In exordio nascentis Ecclesiae necessaria fuerunt signa vel miracula. Ut enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda. In sacerdotis veste juxta divinam vocem tintinnabulis mala punica conjunguntur. Quid enim per mala punica nisi unitas fidei designatur? Nam sicut in malo punico una exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.